- CANICULARES Dies
- CANICULARES Diesmatura messis. Unde de Virgine, quae inter sidera est, Avienus in Paraphrasi Aratea,Aut Pelusiaci magis es Dea littoris Isis,Digna tori consors et cura latrantis Anubis.Seu tu diva Ceres, sic nam tibi fragrat arista,Et ceu Siriacô torretur spica caloreProtentata manu.Ubi intelligit spicam eam, quam manu gestat, maturam videri, utopote Sirii tostam calore. De eadem Germanicus,---- ---- ---- Cui plena sinistraFulget spica manu, maturisque ardet aristis.Et Manilius, l. 5.At quum per decimam consurgens torrida partem,Spica feret prae se squalentes corbis aristas:Spicam vocans stellam Virginis maiorem, et squalentes corbis aristas eleganter appellans, quae arefactae sunt et maturae, quales exstant, quum demetuntur et in corbem messuariam, qui mos fuit apud Veteres congeruntur. Salmas. ad Solin. p. 1236. Feriatos Romanis hos dies fuisse, infra dicemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.